LANCOBARDI

LANCOBARDI
LANCOBARDI
Ptol. Lombardi, pop. Germaniae, qui circa Suevum fluv. in Ducatu Mechelburgensi incolentes, egressi e finibus illis, in Italiam profecti sunt, ibiqueve victis Gothis, usque ad Car. Mag. tempora imperârunt; a quibus adhoc Gallia Cisalpina mxima ex parte Lombardia, quasi Lancobardia, nominatur. Longobardi Aimoino et Paulo Diacono dicti, Ferr. Baudr. Lancobardi, s. et mel. Langobardi, pop. fuêre
Germaniae, circa Albim fluv. in Vandaliis, sic dicti a voce Germanica lang, quod longum, et bardt, quod barbam notat, teste Paulo Diacono, qui eos ex Scandinavia in Germaniam commigrâsse scribit. Vide infra in vocibus, Langobardi et Longobardi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”